- BIARCHI
- BIARCHIin Leonis Imp. Constitution. l. 3. C. de agent. in rebus et l. ult. Cod. de offic. Praef. Praetor. Afric.Officiales sunt, annonae seu militum commeatûs praefecti: βίος enim Graecis annona inter alia seu victus est. Eorum meminit Hieronym. Ep. 61. ad Pammach. Sed ante Primicerius, deinde Senator, Ducenarius, Biarchus, Circitor, Eques, deinde Tyro. Erant autem ex Schola Agentium in rebus, in LL. praedictis. Munus Biarchia, l. 1. C. de Offic. Magistr. offic. Alciatus apud Ioh. Catvinum Lexic. Iurid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.